Codex Iustinianus 11.70.5
inscriptio Impp․ Valentinianus et Marcianus AA․ ad Palladium pp. Orientis.
C.11.70.5pr. Si qui ex titulo donationis vel ex emptione sive ex alio quolibet titulo possessiones vel domus vel ergasteria iuris dumtaxat civilis, quæ huius iuris esse vere probantur, cuiuslibet civitatis et præcipue huius æternæ urbis, cui maiorem debemus favorem, tam civilis, ut dictum est, iuris quam etiam agnotheticas possessiones a consulatu Ausonii et Olybrii dempto civili canone acceperunt, eos impositum eis canonem iuxta fidem publicorum monumentorum civitatis, ad quam eædem res pertinuerunt, præbere iubemus․ D․ XV k.
C.11.70.5.1 Nam si privatis viris debita non patimur denegari, multo magis præbenda sunt civitatibus quæ iure debentur, cum sufficiat possessoribus, quod apud eos dominium in perpetuum ex nostra liberalitate permaneat.
C.11.70.5.2 Si quæ tamen possessiones iuris civilis canonem privatis largitionibus in præsenti præbent vel numquam ademptum vel postea impositum, ad hanc iussionem non pertinebunt, sed privato ærario canonem quem nunc agnoscunt inferre ex more debebunt, dominio firmiter apud eos successoresque eorum et detentatores pari modo permanente.
subscriptio D․ XV k․ Febr․ Constantinopoli Marciano A․ cons․ [a․ 451]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
