Codex Iustinianus 11.62.12
inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Tauro pp et Patricio.
C.11.62.12pr. Possessores vel emphyteuticarii patrimoniales, qui fundos minime nunc usque compararunt, eodem largitatis modo nequaquam ad eorum comparationem urgueantur, sed tamquam pretiis depensis, sic eis nostri numinis beneficio potiantur, ut, quod iuris alter inferendo pretium consecutus est, hoc nostra liberalitate prædictus emphyteuticarius habeat.
C.11.62.12.1 Illud quoque ius, in quibus coluit prædiis, quod aut ex successione aut ex comparatione privata aut nostri numinis liberalitate aut quocumque modo possedit, sciat inlibatum intemeratumque servari: licentia eis concedenda etiam libertates mancipiis ex fundis patrimonialibus atque emphyteuticariis, cum fundorum sunt domini, præstare.
subscriptio D․ XIIII k․ Iul․ Constantinopoli Ariobindo et Aspare conss.> [a․ 434]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
