Codex Iustinianus 11.60.2
inscriptio Impp․ Honorius et Theodosius AA․ Asclepiodoto pp․ et cons․ ordinario.
C.11.60.2pr. Quicumque castellorum loca quocumque titulo possident, cedant ac deserant, quia ab his tantum fas est possideri castellorum territoria, quibus adscripta sunt et de quibus iudicavit antiquitas. D․ non
C.11.60.2.1 Quod si ulterius vel privatæ condicionis quispiam in his locis vel non castellanus miles fuerit detentator inventus, capitali sententia cum bonorum publicatione plectatur.
subscriptio D․ non․ Mart․ Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss․ [a․ 423]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
