Codex Iustinianus 11.6.3
inscriptio Imppp․ Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. naviculariis Afris salutem.
C.11.6.3pr. Quotiens obruta vel submersa fluctibus navi examen adhibetur competentis iudicis, duorum vel trium nautarum quæstione habita ceteri ab huiusmodi nexu liberentur․ Quid est enim, quod non abunde intra præfinitum numerum sollers quæsitor inveniat?
C.11.6.3.1 Circa magistros navium, quibus est scientia plenior, immoretur: qui si fatali sorte defuerint, in alios inquisitio transferatur.
C.11.6.3.2 Sane si universos violentia tempestatis obruerit, ne veritas lateat, a liberis nautarum sive magistrorum intra iudicia constitutis super eorum quæratur interitu, quos navicularius naufragio perisse contendit.
C.11.6.3.3 Susceptionis autem necessitas ex kalendis Aprilibus in diem kalendarum Octobrium mansura servabitur.
subscriptio D․ VIII Id․ Febr․ Triveris Gratiano V et Theodosio AA. conss․ [a․ 380]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
