Codex Iustinianus 11.54.1
inscriptio Impp․ Leo et Anthemius AA․ Nicostrato pp․ Orientis.
C.11.54.1pr. Si quis post hanc nostri numinis sanctionem in fraudem circumscriptionemque publicæ functionis ad patrocinium cuiuscumque confugerit, id, quod huius rei gratia geritur sub prætextu donationis vel venditionis seu conductionis aut cuiuslibet alterius contractus, nullam habeat firmitatem: tabellionibus, qui talia instrumenta perficere ausi fuerint, bonorum proscriptione plectendis, quitamen scientes ausi fuerint huiusmodi instrumenta conscribere: vicis etiam vel possessionibus ad patrocinia confugientium publico vindicandis.
C.11.54.1.1 Eæ autem personæ, quæ contra publicam commoditatem in clientelam suam suscepisse collatores detectæ fuerint, nobiliores quidem centum librarum auri condemnationem subire cogentur, mediocris vero fortunæ facultatum suarum amissione plectentur: eadem poena multandis etiam his, qui intercedentes ministerium suum huiusmodi nefariis actibus improba mente præbuerint.
C.11.54.1.2 Quam formam ex eo quidem tempore, quod sacra constitutio a divæ memoriæ marciano promulgata continet, id est in thracica quidem dioecesi abhinc annis triginta, hoc est a consulatu ætii iterum et sigisbuldi, in orientali vero et ægyptiaca et pontica et asiana dioecesi viginti octo, hoc est a consulatu cyrivalere atque exsecutioni mandari præcipimus.
subscriptio D.k․ Sept․ Antehmio A․ II cons․ [a․ 468]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
