Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 11.43.1

DE AQUÆDUCTU.

inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad Maximilianum consularem aquarum.

C.11.43.1pr. Possessores, per quorum fines formarum meatus transeunt, ab extraordinariis oneribus volumus esse immunes, ut eorum opera aquarum ductus sordibus oppleti mundentur, nec ad aliud superindictæ rei onus isdem possessoribus attinendis, ne circa res alias occupati repurgium formarum facere non occurrant.

C.11.43.1.1 Quod si neglexerint, amissione possessionum multabuntur: nam fiscus eius prædium obtinebit, cuius neglegentia perniciem formæ congesserit.

C.11.43.1.2 Præterea scire eos oportet, per quorum prædia aquæductus commeat, ut dextra lævaque de ipsis formis quindecim pedibus intermissis arbores habeant: observante officio iudicis, ut, si quo tempore pullulaverint, excidantur, ne earum radices fabricam formæ corrumpant.

subscriptio D․ XV k․ Iun․ Gallicano et Symmacho conss․ [a․ 330]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑