Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 11.33.2

DE DEBITORIBUS CIVITATUM.

inscriptio Imp․ Constantinus A․ Verino suo salutem.

C.11.33.2pr. Apud eos, quos superstites integris facultatibus esse pervideris vel quorum heredes incolumia retinent patrimonia, sortes rei publicæ perseverare debebunt, ita tamen, ut annuas usuras suis quibusque temporibus exsolvant, cum simul et rei publicæ utile sit retinere idoneos debitores et ipsis commodum cumulum debiti minime nutriri.

C.11.33.2.1 Et quia nefas est obnoxiis corporibus alienatis circumscribi civitates, placuit, si qui debitor rei publicæ civitatis quippiam ex eo patrimonio, quod habuit, cum pecuniam rei publicæ sumeret, donaverit vel distraxerit vel qualibet in alium ratione contulerit, qualitate rei alienatæ perspecta atque omnibus debitoris facultatibus consideratis, quas habuit, cum ei pecunia crederetur, pro rata ab eo, qui ex debitoris facultatibus aliquid detinet, ex sorte atque usuris postulari.

C.11.33.2.1A Itaque quotiens minus idoneum deprehenditur eius patrimonium, cuius nomen civitati alicui invenitur obnoxium, iudex omni diligentiæ sollicitudine debebit inquirere, ad quos ex qualibet condicione transierint debitoris facultates, ut singuli æqua æstimatione habita pro rata rerum quas possident conveniantur, personalem actionem contra eum habituri debitorem, qui ipsis solventibus liberatur.

C.11.33.2.1B Ab eo autem, a quo constat fortunarum suarum partem maximam recessisse, etiam reliquam portionem quæ apud eum resederit transferri ad idoneum oportebit.

C.11.33.2.2 Quod si quispiam debitor rei publicæ civitatis fisco nostro locum fecerit, emptores, qui ex fisco nostro comparaverint, manifestum est secundum ius vetus et rescripta divorum constitutionesque nostras nullam debere molestiam sustinere.

C.11.33.2.3 Quod si quis debitor non comparaverit vel certe ita omnia sua consumpserit, ut nemo aliquam rem ex eius bonis possideat, id debitum convenit ad dispendium rei publicæ pertinere․ ideoque cura patris civitatis apud idoneos vel dominos rusticorum prædiorum pecunia collocanda est.

subscriptio PP․ III k․ Febr․ Volusiano et Anniano conss․ [a․ 314]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑