Codex Iustinianus 11.30.2
inscriptio Imp․ Antoninus A․ Aphrodisio.
C.11.30.2 An res publica, in cuius locum vos successistis eo, quod satisfecisse debito proponitis, ius pignoris in eo fundo habeat, apud suum iudicem quæritur․ si enim neque beneficio sibi concesso id ius nacta est neque specialiter in obligatione pignoris sibi prospexit, causa eius non separatur a ceteris creditoribus, qui habent personalem actionem.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
