Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 11.3.2

DE PRÆDIIS NAVICULARIORUM.

inscriptio Imppp․ Valentinianus Valens AA et Gratianus A․ Chiloni proconsuli Africæ.

C.11.3.2pr. In his, quæ navicularii vendunt, quoniam intercipere contractum emendi vendendique fas prohibet, emptor navicualrii functionem pro modo portionis comparatæ subeat: res enim oneri addicta est, non persona mercatoris.

C.11.3.2.1 Neque navicularium iubemus fieri eum, qui aliquid comparavit, sed eam partem quæ empta est pro suo modo ac ratione esse munificam: nec enim totum patrimonium ad functionem naviculariam occupandum erit, quod habuerit qui rei exiguæ mercator accessit, sed illa portio, quæ ab initio navicularii fuit, ad pensionem huiusmodi functionis sola tenenda est, residuo patrimonio, quod ab hoc vinculo liberum est, otioso et immuni servando.

C.11.3.2.2 Domus vero, quarum cultu decus urbium potius quam fructus adquiritur, ubi a naviculariis veneunt, pro tanto modo ad hanc pensionem obligari placet, quantum habebant emolumentum, cum pecunia mutuarentur.

C.11.3.2.3 Ubi vero spatia loci et exiguitas nullam habuit pensionem aut extructio, cuius est ardua difficilisque molitio, aut decus sumptuosum, aut, ut est plerumque liberale institutum, habitationem quis suam ornamento urbis adiecit, nolumus munificentiam quæ postea addita est improbam licitationem æstimationis excipere: sed vetusta potius loci species et pensio cogitetur quam cultus hodiernus, qui per industriam hominis animosi accessit.

subscriptio D․ III Non․ Aug․ post consulatum Gratiani A․ III et Equitii vc․ [a․ 375]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑