Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 11.19.1

DE STUDIIS LIBERALIBUS URBIS ROMÆ ET CONSTANTINOPOLITANÆ.

inscriptio Impp․ Theodosius A․ et Valentinanus C․ Constantio pu.

C.11.19.1pr. Universos, qui usurpantes sibi nomina magistrorum in publicis magistrationibus cellulisque collectos undecumque discipulos circumferre consuerunt, ab ostentatione vulgari præcipimus amoveri, ita ut, si qui eorum post emissos divinæ sanctionis adfatus quæ prohibemus atque damnamus iterum forte temptaverit, non solum eius quam meretur infamiæ notam subeat, verum etiam pellendum se ex ipsa ubi versatur illicite urbe cognoscat.

C.11.19.1.1 Illos vero, qui intra plurimorum domus eadem exercere privatim studia consueverunt, si ipsis tantummodo discipulis vacare maluerint, quos intra parietes domesticos docent, nulla huiusmodi interminatione prohibemus: sin autem ex eorum numero fuerint, qui videntur intra capitolii auditorium constituti, iiomnibus modis privatarum ædium studia sibi interdicta esse cognoscant, scituri, quod, si adversus cælestia statuta facientes fuerint deprehensi, nihil penitus ex illis privilegiis consequantur, quæ his, qui in capitolio tantum docere præcepti sunt, merito deferuntur.

C.11.19.1.2 Habeat igitur auditorium specialiter nostrum in his primum, quos romanæ eloquentiæ doctrina commendat, oratores quidem tres numero, decem vero grammaticos: in his etiam, qui facundia græcitatis pollere noscuntur, quinque numero sint sophistæ et grammatici æque decem.

C.11.19.1.3 Et quoniam non his artibus tantum adulescentiam gloriosam optamus institui, profundioris quoque scientiæ atque doctrinæ memoratis magistris sociamus auctores.

C.11.19.1.4 Uunum igitur adiungi ceteris volumus, qui philosophiæ arcana rimetur, duo quoque, qui iuris ac legum voluntates pandant, ita ut unicuique loca specialiter deputata adsignari faciat tua sublimitas, ne discipuli sibi invicempossint obstrepere vel magistri, neve linguarum confusio permixta vel vocum aures quorundam aut mentes a studio litterarum avertat.

subscriptio D․ III Mart․ Constantinopoli Theodosio A․ XI et Valentiniano conss․ [a․ 425]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑