Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 11.12.1

NULLI LICERE IN FRENIS ET EQUESTRIBUS SELLIS ET IN BALTEIS MARGARITAS ET SMARAGDOS ET HYACINTHOS APTARE ET DE ARTIFICIBUS PALATINIS.

inscriptio Imp․ Leo A Leontico.

C.11.12.1pr. Nulli prorsus liceat in frenis et equestribus sellis vel in balteis suis margaritas et smaragdos et hyacinthos aptare posthac vel inserere․ aliis autem gemmis frena et equestres sellas et balteos suos privatos exornare permittimus․ De curcumis vero omnem prorsus qualiumcumque gemmarum habitum præcipimus submoveri․ Fibulis quoque in chlamydibus his utantur, quæ solo auro et arte pretiosæ sunt. Si quis autem contra interdictum pietatis meæ fecerit, sciat se continuo quinquaginta libris auri esse multandum.

C.11.12.1.1 Nulli præterea privatorum liceat ( exceptis scilicet ornamentis matronalibus et tam muliebrium quam virilium anulorum habitu) aliquid ex auro et gemmis quod ad cultum et ornatum imperatorium pertinet facere neque illud sub hoc colore et prætextu præparare, quod velit clementiæ principali velut aliquod munus offerre: pietas enim mea huiusmodi dona non expetit neque regium sibi offerri a privatis cultum requirit.

C.11.12.1.2 Sane si quis posthac aliquid contra vetitum huiusmodi sanctionis effecerit et offerenda clementiæ meæ ornamenta, quæ usibus regiis deputata sunt, gemmis auroque decorata ausus fuerit præparare, centum librarum auri condemnatione sciat se esse feriendum, capitali quoque subdendum esse supplicio: ornamenta enim regia intra aulam meam fieri a palatinis artificibus debent, non passim in privatis domibus vel officiis parari.

C.11.12.1.3 Unde summa severitate sancimus, ut quod in cultu ornatuque nostro sacrum et adoptabile est, id facere temeritas privata non audeat.

C.11.12.1.4 Si quis sane contra vetitum tranquillitatis meæ aliquid fecerit, definitam superius multam ab his per officia palatinorum exigi et sacris largitionibus nostris iubemus inferri.

subscriptio

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑