Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 11.10.ult

DE FABRICENSIBUS.

inscriptio Impp․ Leo et anthemius AA․ Euphemio magistro officiorum.

C.11.10.7pr. Nullus fabricensium conductioni vel administrationi vel agriculturæ alienarum rerum se posthac immiscere conetur: dominis quidem, si qui contra hæc statuta meæ pietatis venire ausi fuerint, res vel prædia, quæ scientes quod fabricenses sunt isdem fabricensibus ministranda commiserint, amissuris, fabricensibus vero gravissime coercitis post facultatum suarum amissionem perpetua exilii poena et animadversione retinendis.

C.11.10.7.1 Quotiens sane in translatione armorum angariæ necessariæ fuerint, sublimitas tua litteras ad eminentissimam iubeat dirigi præfecturam et numerum ei armorum et ex quo loco transferenda sunt indicare, ut continuo super præbendis angariis pro numero eorum quæ transferuntur armorum præceptione sua viros clarissimos provinciæ moderatores conveniat, ut secundum missam a sublimitate tua notitiam naves vel angariæ confestim de publico præbeantur.

C.11.10.7.2 Quod si aliqua tarditas vel neglegentia post datas a sublimitate tua ad eminentissimam præfecturam litteras in destinandis auctoritatibus amplissimæ sedis intercesserit et ex hoc armorum transvectio fuerit impedita, quinquagintalibris auri tam numerarium pro tempore officii eiusdem amplissimæ sedis quam alios quorum interest condemnari præcipimus eamque auri quantitatemprotinus exactam fisci viribus adgregari: multa præterea triginta librarum auri proposita tam viris clarissimis qui provincias regunt quam eorum apparitionibus, si coniventibus his armorum subvectio tarditate aliqua fuerit præpedita.

subscriptio

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑