Codex Iustinianus 11.10.4
inscriptio Impp․ Honorius et Theodosius AA․ Antemio pp.
C.11.10.4pr. Si quis consortium fabricensium crediderit eligendum, in ea urbe, qua natus est vel in qua domicilium collocavit, his quorum interest convocatis primitus acta conficiat, sese doceat non avo non patre curiali progenitum, nihil ordini civitatis debere, nulli se civico muneri obnoxium, atque ita demum gestis confectis vel apud moderatorem provinciæ vel si is absit apud defensorem civitatis, ad militiam quam optaverit suscipiatur.
C.11.10.4.1 Quod si absque hac cautione quispiam ad fabricensium consortium obrepserit, sciat se ad ordinis cui debetur patriaque suæ munera esse reducendum, ita ut nulla eum nec temporis nec stipendiorum prærogativa defendat.
subscriptio D․ XV k․ iun․ Constantinopoli Honorio VIIII et Theodosio V AA.conss․ [a․ 412]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
