Codex Iustinianus 10.72.9
inscriptio Impp․ Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA․ Cynegio pp․ .
C.10.72.9pr. Modios æneos atque lapideos cum sextariis atque ponderibus per mansiones singulasque civitates iussimus collocari, ut unusquisque tributarius sub oculis constitutis rerum omnium modis sciat, quid debeat susceptoribus dare : ita ut, si quis susceptorum conditorum modiorum sexagintorumque vel ponderum normam putaverit excedendam, poenam se sciat competentem esse subiturum.
C.10.72.9.1 Et submotis, quæ contra utilitatem populorum omnium hactenus gesta sunt, frumenti quinquagesimas, hordei quadragesimas, vini et laridi vicesimas susceptoribus dari præcipimus.
C.10.72.9.2 Humanitatis autem necessitate commoti in Armeniæ susceptionibus longinquitatis causa frumenti et hordei quadragesimas, vini et laridi quintas decimas dari præcipimus․
subscriptio D․ IIII K․ Dec. Constantinopoli Honorio np․ et Euodio vc․ conss. [a․ 386]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
