Codex Iustinianus 10.65.2
inscriptio Impp․ Valerianus et Gallienus AA․ et Valerianus C. Marco.
C.10.65.2pr. Cum vos proprio nomine sumptus ob defensionem publicam susceperitis, id, quod ad proprias erogationes collega vester acceperat, non vobis reddere heredes eius, sed si in ea causa est, ut restitui omnino oporteat, rei publicæ debent potius inferre.
C.10.65.2.1 Sane si honorariis advocatorum erat ea quantitas destinata, restitui illud vobis, qui hæc præstaturi estis, non iniuria postulatis.
C.10.65.2.2 Eum autem collegam vestrum, quem defensione patriæ destitisse dicitis, apud provinciæ præsidem desertæ adlegationis arguere potestis.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
