Codex Iustinianus 10.64.1
inscriptio Imp․ Philippus A․ Claudio.
C.10.64.1 Malchæam, quæ aliunde oriunda alibi nupta est, si non in urbe roma maritus eius consistat, non apud originem suam, sed apud incolatum mariti ad honores seu munera, quæ personis cohærent quorumque is sexus capax esse potest, compelli posse sæpe rescriptum est. Patrimonii vero munera necesse est mulieres in his locis in quibus possident sustinere.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
