Codex Iustinianus 10.53.ult
inscriptio Impp․ Honorius et Theodosius AA․ Monaxio pp.
C.10.53.11pr. Grammaticos oratores atque philosophiæ præceptores nec non etiam medicos præter hæc, quæ retro latarum sanctionum auctoritate consecuti sunt privilegia immunitatesque, frui hac prærogativa præcipimus, ut universi, qui in sacro palatio inter archiatros militarunt, cum comitivam primi ordinis vel secundi adepti fuerint aut maioris gradum dignitatis adscenderint, nulla municipali, nulla curialium conventione vexentur, seu indepta administratione seu accepta testimoniali meruerint missionem: sint ab omni functione omnibusque muneribus publicis immunes, nec eorum domus ubicumque positæ militem seu iudicem suscipiant hospitandum.
C.10.53.11.1 Quæ omnia filiis etiam eorum et coniugibus illibata præcipimus custodiri.
C.10.53.11.2 Hæc autem et professoribus memoratis eorumque liberis deferenda mandamus.
subscriptio D․ Prid․ K․ Dec․ Constantinopoli Constantio et Constante conss․ [a․ 414]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
