Codex Iustinianus 10.48.12
inscriptio Imppp․ Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA․ ad Hypatium pp.
C.10.48.12pr. Maximarum culmina dignitatum, consistoriani quoque comites, notarii etiam nostri et cubicularii omnes atque ex cubiculariis ab omnibus sordidis muneribus vindicentur.
C.10.48.12.1 Ceteros autem, palatina vel militari intra palatium prærogativa munitos ita demum privilegium simile contineat, si prioribus statutis se ad eiusmodi exceptionem docuerint pertinere, ut non singulis indulta personis, sed in commune dignitati vel corpori huiusmodi beneficia doceantur fuisse concessa: circa rhetores atque grammaticos eruditionis utriusque vetusto more durante.
C.10.48.12.2 Sordidorum vero munerum talis exceptio sit, ut patrimoniis dignitatum superius digestarum nec conficiendi pollinis cura mandetur aut panis excoctio aut obsequium pistrini, nec paraveredorum huiusmodi viris aut parangariarum præbitio mandetur, exceptis his, quibus ex more Ræticus limes includitur, vel expeditionis Illyricæ pro necessitate vel tempore utilitas adiuvatur.
C.10.48.12.3 Operarum atque artificum diversorum, excoquendæ etiam calcis obsequia nulla de talibus adiumenta poscantur: materiam lignorum atque tabulata exceptorum virorum patrimonia non præbeant: carbonis quoque nisi eum, quem moneta sollemniter vel fabricatio secundum veterem morem poscit armorum, ab huiusmodi viris præbitio desistat: publicis vel sacris ædibus construendis atque reparandis, capituli atque temonis necessitas nulla mandetur: legatis atque adlectis sumptus possessio huiusmodi privilegiis munita non conferat
C.10.48.12.4 Hoc tamen his patrimoniis prosit, quæ dignitatem proprio videntur nomine possidere.
C.10.48.12.5 Etiam eos, qui simili honore functi sunt, generali prærogativa a præbitione sordidorum munerum vindicamus.
subscriptio D․ V Id․ Dec․ Antonio et Syagrio conss․ [a․ 382]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
