Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 10.44.ult

DE HIS QUI SPONTE MUNERA SUSCEPERUNT.

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Menæ pp.

C.10.44.4pr. Eos, qui liberi fortuna curiali constituti postea se curiæ cuiuscumque civitatis obtulerunt, confidere volumus, quod posteritas eorum non solum iam procreata, sed etiam post talem deditionem procreanda huiusmodi fortuna libera manebit, sive specialiter sub hac lege curiæ se obtulerint, ut ab his descendentes tali fortuna liberi maneant, sive nullam huiusmodi fecerint mentionem, nullo audente dicere, quod nati vel concepti post talem deditionem sequi paternam condicionem debeant: hoc enim speciali beneficio alacriores omnes ad conferendam civitatibus huiusmodi opitulationem constituere properavimus: ita tamen, ut nec occasione quartæ portionis bonorum huiusmodi decurionis quicumque successores eius aliquam inquietudinem patiantur, utpote libera eius substantiaomni curiali gravamine conservanda.

C.10.44.4.1 Et si quid defunctus vel ex administratione curialium munerum vel ex quarta portione ad eandem curiam semel vel sæpius devoluta vel ex alia quacumque causa eidem curiæ debuisse probetur, hoc idem successores curialibus reddere minime dubitent.

C.10.44.4.2 Illis scilicet, quæ super naturalibus filiis, quos naturalis pater sub hac lege curiæ dedit vel postea dederit, ut legitimos tam ex testamento quam ab intestato successores habeat, non solum veteribus legibus, sed etiam nostris sanctionibus disposita sunt, præsenti lege excipiendis, ut non ipsi tantum filii naturales, sed etiam ex his procreandi mares paternam sequantur fortunam, vel maribus liberis minime subsistentibus pars quarta substantiæ mortui curiæ deputetur.

subscriptio

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑