Codex Iustinianus 10.35.2.1
inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Apollonio pp.
C.10.35.2pr. Meminimus nuper emissa lege divali portionem quartam de facultatibus curialium fati munus implentium, ex qualibet novissima voluntate vel ab intestato etiam ad quemcumque præterquam si ad filios curiales deferantur, curiarum deputasse corporibus․ Sed multi tamquam corrumpendi totius patrimonii occasione captata uniuscuiusque rei sibi particulam vindicando adeo totas dilacerant facultates, ut, dum participibus relictarum opum nocere cupiant, sua quoque iura præcipitent.
C.10.35.2.1 Quorum nimiam licentiam provida dispositione frenantes ipsis quidem curialibus occupandi sua auctoritate res mortui copiam denegamus: heres autem, ad quem ab intestato vel ex postrema voluntate directis vel fideicommissariis verbis decurrit hereditas, omne patrimonium quod relictum est in partes quattuor dividi procuret, ut, rebus totis in sortitum casumque deductis vel curiæ quadrantis vel heredi vel fideicommissario per universitatem dodrantis electio ex sortis felicitate contingat.
C.10.35.2.1A Ita scilicet et præfati successores et curia promiscui rerum dominii liberabuntur incommodo․ Naturale quippe vitium est neglegi, quod communiter possidetur, utque se nihil habere, qui non totum habeat, arbitretur, denique suam quoque partem corrumpi patiatur, dum invidet alienæ.
C.10.35.2.2 Sed ubi quarta pars bonorum mortui curiæ debet offerri, immobiles quidem res, quæ nec latere facile possunt nec quicquam si divulgentur officiunt, sub adspectu etiam curialium æstimari dividique concedimus: mobiles autem res vel se moventes vel instrumenta, vel si quid etiam in huiusmodi iure consistat, in medium proferri divulgarique non patimur, sed iuratis successoribus, cum apud se diligenter æstimaverint, quæ quantique sint pretii facultates, credi oportere decernimus․ Quid enim tam durum tamque inhumanum est, quam publicatione pompaque rerum familiarium et paupertatis detegi vilitatem et invidiæ patere divitias?
C.10.35.2.3 In exigendis vero debitis, si pretium, quod pro quarta parte actionum curiæ competit, successores præstare noluerint, cautionibus iurata fide prolatis in medium unusquisque a debitoribus convenientem sibi exigat portionem: eque diverso æs alienum, si cui defunctus fuerat obligatus, tam idem successores quam curia pro sua sorte restituere compellentur.
C.10.35.2.4 Quod si sæpe dicti successores sacramentum sibi crediderint excusandum, tum vero ad similitudinem rerum immobilium diligentior curialibus omnium rerum indago præbebitur, scilicet ut universis mortui facultatibus in aperto propositis vel æstimatio rerum vel divisio sub præsentia curialium celebretur.
C.10.35.2.5 In omnibus autem casibus, ubi quarta pars curiæ competit, transactiones interpositas firmas illibatasque manere decernimus.
C.10.35.2.6 Ad filiorum vero curialium vel nepotum ac pronepotum, scilicet decurionum, similitudinem, ad quos integras opes pervenire censuimus, filiam quin etiam neptem proneptemve principali eiusdem civitatis, unde pater avus vel proavus oritur, nuptam rerum vel ab intestato vel ex dispositione ultimæ voluntatis quæsitarum integrum nullaque parte minutum dominium habere sancimus.
C.10.35.2.7 Quod si post parentum obitum inveniantur innuptæ vel viduæ, in impuberibus quidem post transactam pubertatem, in aliis vero, quæ pubertatem excesserint, vel etiam in viduis post mortem parentis triennium dumtaxat volumus expectari, ut interim quarta portio suspensa aut apud eam, si in matrimonio curialis eiusdem civitatis fuerit collocata, perpetuo iure permaneat vel, si intra id temporis alienum eadem curia sortiatur maritum penitusve nupta non fuerit, memorata pars totius substantiæ curiæ cum triennii tam urbanorum quam rusticorum prædiorum dumtaxat fructibus addicatur: ita tamen, ut sacramenti tam de quantitate quam de æstimatione rerum mobilium deque actionibus inferendis excipiendisve, sicut in extraneis personis dictum est, ratio conservetur.
C.10.35.2.8 Sed et si mater mortui vel avia tempore, quo filius neposve moritur, in coniugio eiusdem civitatis curialis inventa fuerit, ne ipsas quidem patimur quartæ portionis subire iacturam.
C.10.35.2.9 Extraneum quin etiam heredem propinquitatis quidem iure discretum, curiæ tamen eiusdem civitatis obnoxium supra dictæ portionis dispendio liberamus.
subscriptio D․ VIII Id․ Mart․ Constantinopoli post consulatum Dioscuri et Eudoxii vv․ cc․ [a․ 443]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
