Codex Iustinianus 10.33.ult
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximinus AA․ Orcinæ.
C.10.33.2 Præses provinciæ, si eum qui ædilitate fungitur servum tuum esse cognoverit, si quidem non ignarum condicionis suæ ad ædilitatem adspirasse perspexerit, ob violatam servili macula curiæ dignitatem congruenti poena adficiet: si vero, cum opinione publica mater eius pro libera haberetur, ex decurione procreatus ad capessendum honorem errore lapsus processit, dominio tuo eum subiugabit.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
