Codex Iustinianus 10.32.64
inscriptio Imp․ Zeno A․ Sebastiano pp.
C.10.32.64pr. Neminem ex his, qui obnoxii curiæ constituti ab initio felicissimi nostræ pietatis imperii comitum privatarum nostræ vel Augustæ partis, seu comitis largitionum vel comitis domesticorum, quæstoris vel magistri officiorum ad actum administrationis gerendum provecti sunt vel in posterum provehentur, ob hoc curialium munerum laqueos volumus evitare: sed obligatos cum liberis suis quandocumque progenitis et facultatibus suis post administrationem depositam curiæ commoditatibus inservire, nisi forte aliis privilegiis super hoc legibus cognitis muniantur․ Nam alia universa legitima vel ex constitutionibus data privilegia integra volumus illibataque observari.
C.10.32.64.1 Ne tamen indulti honoris inane nomen retinere videantur, dignitatum titulis potiantur, per substitutos suarum periculo facultatum curialibus muneribus respondentes habeant integra illibataque privilegia dignitatis.
C.10.32.64.2 Eos vero, qui vel præfatas dignitates ante initium nostri imperii consecuti sunt, cum facultatibus suis et post eam dignitatem progenitis filiis a curialibus nexibus vel onere decernimus liberari.
C.10.32.64.3 Hos autem, qui quocumque tempore patricii vel consules aut consulares facti sunt aut in posterum fuerint, aut magistri militum vel præfecti prætorio Orientis vel illyrici vel urbis administrationem in actu positi quandoque gesserunt aut postea gesserint, omnimodo cum facultatibus suis et post eam dignitatem progenitis filiis a curiarum nexibus vel onere decernimus liberari.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
