Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 10.32.61

DE DECURIONIBUS ET FILIIS EORUM ET QUI DECURIONES HABENTUR QUIBUS MODIS A FORTUNA CURIÆ LIBERENTUR.

inscriptio Imp․ Leo A․ Viviano pp.

C.10.32.61pr. Neque Dorotheum virum illustrem et totam eius substantiam neque Irenæum virum spectabilem tribunum et notarium, etsi ante paternas illustres dignitates natus est, ullam inquietudinem pro curiali genere et condicione sustinere decernimus: liberos quoque eorum, vel qui iam sunt vel futuri, eorumque posteros, quotienscumque continuata temporum et successionum perpetuitate nascentur, a curiali condicione et functione esse liberos: lege divæ memoriæ iuliani, quæde materno curialium Antiochenæ civitatis genere promulgata est, nihil in persona viri illustris Dorothei vel viri spectabilis irenæi vel adversus facultates eorum vel adversus liberos eorundem, qui iam vel nati sunt vel postmodum quoquo tempore nascentur, vel adversus substantias eorum roboris habitura.

C.10.32.61.1 Circa alias sane universas personas de materno genere ad memoratæ Antiochenæ civitatis tantummodo curiam pertinentes eandem legem præcipimus obtinere propriam firmitatem.

subscriptio [a․ 457-465]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑