Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 10.32.51

DE DECURIONIBUS ET FILIIS EORUM ET QUI DECURIONES HABENTUR QUIBUS MODIS A FORTUNA CURIÆ LIBERENTUR.

inscriptio Impp․ Arcadius et Honorius AA․ Messalæ pp.

C.10.32.51pr. Quamvis provisum fuerat congruæ emendationis occursu, quemadmodum curiales militiæ nomine et honore suspenso officiis redderentur, tamen quia hoc callido consilio reppererent, ut evitatis provinciæ suæ finibus, tamquam his eorum tantum interdictis fuisset accessus, peregrinos expeterent commeatus, ne diutius in perniciem curiarum latitandi spes et solacium eos impunitatis exacuat, horum cupiditatibus obviamus, ut ex eorum bonis, qui se vel prosecutioni vel muniis civitatum interdictæ dudum ambitione militiæ vel qualibet fraude subtrahere conati fuerint, curiis quas deseruerant consulatur.

C.10.32.51.1 Itaque si vocati edictis intra anni metas (ii tamen, qui manifestis curiæ nexibus illigantur) latere potius quam redire maluerint, sciant post emensum annum interpellatis provinciarum moderatoribus ex facultatibus suis curiis quas destituerunt consulendum․ neque enim de immaturo præiudicio temporis possunt brevitatem causari.

subscriptio D․ XVII K․ Sept․ Theodoro vc․ cons․ [a․ 399]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑