Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 10.32.33

DE DECURIONIBUS ET FILIIS EORUM ET QUI DECURIONES HABENTUR QUIBUS MODIS A FORTUNA CURIÆ LIBERENTUR.

inscriptio Impp․ Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA Eutropio pp.

C.10.32.33pr. Omnes iudices provinciarumque rectores a consuetudine temerariæ usurpationis abstineant sciantque neminem omnino principalium aut decurionum sub qualibet culpæ aut erroris offensa cruciatibus esse subdendum.

C.10.32.33.1 Quod si quis forte iudicum in hac pertinaciam illiciti furoris eruperit, quod audeat principalem ac decurionem et suæ, si sic dici oportet, curiæ senatorem tormentis subdere, viginti librarum auri illatione multatus et perpetua infamia inustus nec speciali quidem rescripto notam eluere mereatur: et officium quinquaginta librarum auri multam fisco nostro cogetur inferre, quoniam, ut pertinaciæ iudicis sui resistat, liberam eidem contradicendi permittimus facultatem.

subscriptio D․ XII K․ Aug․ Heracleæ Eucherio et Syagrio conss. [a․ 381]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑