Codex Iustinianus 10.28.1
inscriptio Impp.Theodosius et Valentinianus AA․ Hermocrati pp.
C.10.28.1pr. Dispositionem amplissimæ recordationis Antiochi, quæ certam quantitatem ante se relevatis possessionibus nomine canonis indixit, non imminui decernimus: id enim, quoniam in canonem cecidit et anniversaria debet pensitatione persolvi, nec in præteritum nec in posterum patimur esse concessum.
C.10.28.1.1 Indulgentiam vero memoratæ descriptionis et in anteactum et in posterum tempus non solum in relevatis, verum etiam in donatis adæratis translatisque, seu quodlibet aliud nomen novæ descriptionis excogitatum est, volumus observari nullamque super his umquam exactionis molestiam formidari, quibus non tantum reliqua præteriti temporis relaxamus, sed nec in posterum quicquam innovationis aut oneris adiciendum esse censemus, nullique licere deinceps contra divalia statuta relevare suas possessiones.
C.10.28.1.2 Noverit tamen amplissimæ tuæ sedis officium, quod si aliquando nobis suggestio huic nostræ sanctioni contraria porrigatur, vel si sacris mandatis ( si qua forte citra suggestionem his piis dispositionibus adversa manaverint) obsequatur et aliquos tamquam debitores ex huiusmodi titulo crediderit exponendos, ducentarum librarum auri se condemnatione multandum.
subscriptio D․ XII K․ Dec․ Constantinopoli Theodosio A․ XVIII et Albino conss․ [a․ 444]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
