Codex Iustinianus 10.26.1
inscriptio Impp․ Valentinianus et Valens AA․ ad Volusianum P.U.
C.10.26.1pr. Omnia quæ in horreis habentur expendi volumus, ita ut non prius ad frumentum tendatur expensio, quod sub præfectura tua urbis horreis infertur, quam vetera condita fuerint erogata.
C.10.26.1.1 Et si forte vetustate species ita corrupta est, ut per semet erogari sine querella non possit, eidem ex nova portione misceatur, cuius adiectione corruptio velata damnum fisco non faciat.
C.10.26.1.2 Ad istud autem negotium arbitratu ac iudicio tuo nobilis prudens fidelis optime sibi conscius pro integritatis meritis adponatur custos ac mensor, qui vel frumenta modio metiatur vel iustis æstimationibus colligat, quanta habeantur in condito.
subscriptio D․ VI Id․ April․ Divo Ioviano et Varroniano conss. [a․ 364]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
