Codex Iustinianus 10.22.1
inscriptio Impp․ Honorius et Theodosius AA․ Anthemio PP.
C.10.22.1pr. Ad inferiorem curialium relevandas fortunas et impressionem potentium itidem curialium cohibendam placuit, ut descriptiones, si quæ per singulos ordines cogentibus diversis negotiis agitantur, non sumant ante principium, quam apud acta provinciarum rectoribus intimentur et ex eorum fuerint receptæ sententiis.
C.10.22.1.1 Sed et aurum, quod ex huiusmodi contributione redigitur, ita debet susceptori aurario consignari, ut securitatibus nomen inferentis, dies consul mensis causa et summa comprehendatur, quo et descriptionis æquitas illustretur et descriptus documentis evidentibus fulciatur.
C.10.22.1.2 Hoc etiam observando, ut in quadrimenstruis quoque brevibus, qui ad excellentiæ tuæ officium sollemniter diriguntur, celebratæ descriptionis dispunctio societur, ut omnes vestræ potestatis scientiam formidantes nihil ad relevationem locupletum atque inopum perniciem audeant pertemptare.
C.10.22.1.3 Quod et tunc optimum est custodiri, cum lucrativæ facultates ex bonis curialium curiæ obvenerint, ut et inopes et locupletes fructu provisionis simillimæ potiantur.
C.10.22.1.4 Quam dispositionem si quis iudicum numerariorum vel curialium mutilandam esse crediderit, interminationi quam vestra sedes statuerit subiacebit․ D
subscriptio ․ VII K․ Sept․ Constantinopoli Varane cons․ [a․ 410]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
