Codex Iustinianus 10.2.2
inscriptio Impp․ Valerianus et Gallienus AA․ et Valerianus C. Patrophilo.
C.10.2.2 Fisco quidem contra te manet actio, quod argentum, quod inferre debebas, rationibus fuit relatum, si cautioni, quæ tibi super eo exposita est, tabularius non subnotavit․ Æquum est tamen, ut prius de bonis eius qui exactorfuit, si solvendo est et conveniendi eius facultas datur, indemnitati fisci satisfiat, tunc a te, si servari hic modus non possit, reposcatur.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
