Codex Iustinianus 10.16.5
inscriptio Imp․ Constantius A․ ad Uranium.
C.10.16.5 Omnes omnino ad oblationem functionum publicarum oportet urgueri. Lege enim nostra signatum est nec esse extraordinaria nec vocari, quæ sollemniter a provincialibus devotissimis conferenda sunt.
subscriptio D․ III Non․ Febr․ Constantio A․ IIet Constante conss.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
