Codex Iustinianus 10.12.2
inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Zoilo PP.
C.10.12.2pr. Omne semen alienas appetendi fortunas stirpitus eruere cupientes nulli deincepsvolumus petitionis rerum esse licentiam, etsi intestatus quisquam quæve ac nullis e numero propinquorum extantibus vel uxore vel marito fati munus impleverit et cuiuscumque sit condicionis aut sectæ, seu quolibet titulo res fuerit fiscalis.
C.10.12.2.1 Nemo audeat ad petitionem rerum defuncti defunctæve, cuiuscumque fortunæ aut sectæ sit, etsi fisco nostro locus pateat, adspirare, cum nec illis quidem, quorum actu atque officio petitionem procedebat effectus, impune liceat nostris sanctionibus adversari.
C.10.12.2.1A Sed vir illustris quidem cuiuscumque temporis quæstor, si oblatæ petitioni subscripserit vel etiam responsum dederit, virque illustris comes rerum privatarum, si vel instrui permiserit vel petitionem, si qua insinuatur, admiserit, indignationem nostri numinis sustinebunt, ceterisque fient vindictætemeritatis exemplum.
C.10.12.2.1B Memoriales vero, qui excipienda eiusmodi rescripta vel implenda ciraverint, et palatinos, qui instruxerint vel gesta admissæ petitionis ediderint, bonorum proscriptione puniri decernimus.
C.10.12.2.2 Pari forma res etiam civiles et ad ius publicum pertinentes ab omni petitione muniendas esse censemus, scilicet nec pragmatica iussione vel sacra adnotationevel quolibet oraculo divino seu mandatis, si qua contra hanc sanctionem nostram fuerint impetrata, quodcumque roboris habere valituris.
subscriptio D․ X․ K․ Mai․ Constantinopoli Theodosio A․ XVIII et Albino conss․ [a․ 444]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
