Codex Iustinianus 10.11.5
inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad provinciales.
C.10.11.5pr. Omnes iudices invigilare præcipimus delatores sine fisci advocato denuntiantes poenis adficere․ Apertissimi enim iuris est, ut, quod ex cuiuscumque patrimonio ceciderit in casum, et legibus et retro iuris ordine fisci advocatis agentibus vindicetur.
C.10.11.5.1 Sed quia nonnulli præcipites secundum ius possessa patrimonia deferre non․ cessant, damus omnibus qui se læsos existimant contra delatores severitatem iudicum implorare ferro destrictam
subscriptio D․ XI K․ April․ Constantinopoli Constantio et Albino conss․ [a․ 335 .]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
