Codex Iustinianus 10.10.3
inscriptio Imppp․ Valentiniamus Valens et Gratianus AAA․ ad Florianum conitem rerum privatarum
C.10.10.3pr. Si quando aut alicuius publicatione aut ratione iuris aliquid rei nostræ addendum est, rite atque sollemniter per comitem rerum privatarum, deinde rationales in singulis quibusque provinciis commorantes incorporatio impleaturet diligens stilus singillatim omnia adscribat.
C.10.10.3.1 Tituli vero, quorum adiectione prædia nostris sunt consecranda substantiis, non nisi publica testificatione ponantur: gravissimis statim subdendis suppliciis, qui huiusmodi aliquid propria usurpatione temptaverint.
subscriptio D․ IIII K․ April․ Valentiniano np․ et Victore conss. [a․ 369]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
