Codex Iustinianus 1.9.9
inscriptio Impp․ Arcadius et Honorius AA․ ad Iudæos
C.1.9.9 Nemo exterus religionis Iudæorum Iudæis pretia statuet, cum venalia proponentur․ iustum est enim sua cuique committere․ itaque rectores provinciarum vobis nullum discussorem aut moderatorem esse concedent․ quod si quis sumere sibi curam præter vos proceresque vestros audeat, eum velut aliena appetentem supplicio coercere festinent.
subscriptio D․ III k․ Mart․ Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III AA․ conss.[a․ 396]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
