Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 1.9.14

DE IUDÆIS ET CÆLICOLIS.

inscriptio Impp․ Honorius et Theodosius AA․ Philippo pp.

C.1.9.14pr. Nullus tamquam Iudæus, cum sit innocens, obteratur nec expositum eum ad contumeliam religio qualiscumque perficiat: non passim eorum synagogæ vel habitacula concrementur vel perperam sine ulla ratione lædantur, cum alioquin, etiam si sit aliquis sceleribus implicitus, idcirco tamen iudiciorum vigor iurisque publici tutela videtur in medio constituta, ne quisquam sibi ipse permittere valeat ultionem.

C.1.9.14.1 Sed ut hoc Iudæorum personis volumus esse provisum, ita illud quoque monendum esse censemus, ne Iudæi forsitan insolescant elatique sui securitate quicquam præceps in Christianæ reverentiam cultionis admittant.

subscriptio D․ VIII id․ Aug․ Constantinopoli Honorio VIIII et Theodosio V AA․ conss.[a․ 412]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑