Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 1.7.4

DE APOSTATIS.

inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Basso pp.

C.1.7.4pr. Apostatarum sacrilegum nomen singulorum vox continuæ accusationis incesset et nullis finita temporibus huiuscemodi criminis arceatur indago.

C.1.7.4.1 Quibus quamvis præterita interdicta sufficiant, tamen etiam illud iteramus, ne, postquam a fide deviaverint, testandi aut donandi quippiam habeant facultatem․ sed nec venditionis specie facere legi fraudem sinantur, totumque ab intestato Christianitatem sectantibus propinquis potissimum deferatur.

C.1.7.4.2 In tantum autem contra huiuscemodi sacrilegia perpetuari volumus actionem, ut universis ab intestato venientibus etiam post mortem peccantis absolutam vocem insimulationis congruæ non negemus: nec illud patiemur obstare, si nihil in contestatione profano dicatur vivente perductum.

C.1.7.4.3 Sed ne huius interpretatio criminis latius incerto vagetur errore, eos præsentibus insectamur oraculis, qui nomine Christianitatis induti sacrificia vel fecerint vel facienda mandaverint: quorum etiam post mortem comprobata perfidia hac ratione plectenda est, ut donationibus testamentisque rescissis ii, quibus hoc defert legitima successio, huiusmodi personarum hereditate potiantur.

subscriptio D․ VII id․ April․ Ravennæ Theodosio A․ XII et Valentiniano C․ II conss.[a․ 426]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑