Codex Iustinianus 1.7.3
inscriptio Imppp․ Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Flaviano pp.
C.1.7.3pr. Ii, qui sanctam fidem prodiderint et sanctum baptisma hæretica superstitione profanaverint, a consortio omnium segregati sint, a testimoniis alieni, testamenti, ut ante iam sanximus, non habeant factionem, nulli in hereditate succedant, a nemine scribantur heredes.
C.1.7.3.1 Quos etiam præcepissemus procul abici ac longius amandari, nisi poenæ visum fuisset esse maioris versari inter homines et hominum carere suffragiis.
C.1.7.3.2 Sed nec umquam in statum pristinum revertentur, non flagitium morum oblitterabitur pænitentia neque umbra aliqua exquisitæ defensionis aut muniminis obducetur, quoniam quidem eos, qui fidem quam deo dicaverant polluerunt et prodentes divinum mysterium in profana migraverunt, tueri ea quæ sunt commenticia et concinnata non possunt.
C.1.7.3.3 Lapsis etenim et errantibus subvenitur, perditis vero, hoc est sanctum baptisma profanantibus, nullo remedio pænitentiæ, quæ solet aliis criminibus adesse, succurritur.
subscriptio D․ V id․ Mai․ Concordiæ Tatiano et Symmacho conss.[a․ 391]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
