Codex Iustinianus 1.55.5
inscriptio Imppp․ Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Potamio præfecto Augustali
C.1.55.5 Defensores nihil sibi insolenter, nihil indebitum vindicantes nominis sui tantum fungantur officio: nullas infligant multas, severiores non exerceant quæstiones, plebem vel decuriones ab omni improborum insolentia et temeritate tueantur, ut id tantum, quod esse dicuntur, esse non desinant.
subscriptio D․ III non․ Mart․ Constantinopoli Arcadio A․ II et Rufino conss.[a․ 392]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
