Codex Iustinianus 1.55.1
inscriptio Impp․ Valentinianus et Valens AA․ Senecæ defensori
C.1.55.1 Si quis de tenuioribus ac minusculariis rebus interpellandum te esse crediderit, in minoribus causis, id est usque ad quinquaginta solidorum summam, acta iudicialia conficias, scilicet ut, si quando quis vel debitum iustum vel servum, qui per fugam fuerit elapsus, vel quod ultra delegationem dederit postulaverit vel quodlibet huiusmodi, tua disceptatione restituas․ ceteras vero, quæ dignæ forensi magnitudine videbuntur, ordinario insinuato rectori.
subscriptio D․ V k․ Iul․ Tyrici Valentiniano et Valente AA. conss.[a․ 365]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
