Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 1.54.ult

DE MODO MULTARUM, QUÆ AB IUDICIBUS INFLIGUNTUR.

inscriptio Impp․ Arcadius et Honorius AA․ Messalæ pp.

C.1.54.6pr. Eos, qui ordinario provincias iure moderantur, erga eorum personas, quos culpa reddit obnoxios, ultra duarum unciarum auri multam condemnare non patimur.

C.1.54.6.1 Proconsularem vero potestatem, si multandi necessitas imminebit, senarum unciarum auri summa cohibebit: in qua forma etiam comes Orientis atque præfectus Augustalis erit.

C.1.54.6.2 Ceteri vero spectabiles iudices et qui vice vestra administrationis gubernacula susceperunt, ultra tres auri uncias sibi intellegant licentiam denegandam.

C.1.54.6.3 Id quoque observandum a moderatore esse censemus, ut in unius correptione personæ, si ad id continuatio peccati impulerit, trinæ tantum in annum condemnationis sub præstituta summa severitas exseratur.

C.1.54.6.4 Quod si quis prædictum modum excesserit, huius auctor admissi condemnato ad dupli restituionem, fisco vero nostro ad inferendam eam quantitatem, quam multæ nomine inflixerit, retinebitur.

C.1.54.6.5 Nec tamen ad huiusmodi legis moderationem pertinere se credant, qui in peculatibus aut manubiis, id est deprædationibus concussionibus furtis atque aliis flagitiis, quæ coerceri severius convenit, fuerint deprehensi, scilicet ut scripta per iudices memoratos, in cuiuslibet fuerit dirigenda dispendium, sententia proferatur.

C.1.54.6.6 Nec putent factu facile esse, ut aut præcipiti persuasione condemnet quem culpa non ingravat, aut erubescenda varietate iudicii pro arbitrio proprio immutandum esse quod lex iusserit, nisi paupertas condemnati hoc persuaserit.

subscriptio D․ XII k․ Sept․ Theodoro cons.[a. 399]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑