Codex Iustinianus 1.5.6.1
inscriptio Imp․ Theodosius A․ et Valentinianus C․ Leontio pu.
C.1.5.6pr. Damnato portentuosæ superstitionis auctore Nestorio nota congrui nominis eius inuratur gregalibus, ne Christianorum appellatione abutantur: sed quemadmodum Ariani lege divæ memoriæ Constantini ob similitudinem impietatis Porphyriani a Porphyrio nuncupantur, sic ubique participes nefariæ sectæ Nestorii Simoniani vocentur, ut, cuius scelus sunt in deserendo deo imitati, eius vocabulum iure videantur esse sortiti.
C.1.5.6.1 Nec vero impios libros nefandi et sacrilegi Nestorii adversus venerabilem orthodoxorum sectam decretaque sanctissimi coetus antistitum Ephesi habiti scriptos habere aut legere aut describere quisquam audeat: quos diligenti studio requiri ac publice comburi decernimus.
C.1.5.6.2 Ita ut nemo in religionis disputatione aliquam supra dicti nominis faciat mentionem aut quibusdam eorum habendi concilii gratia in ædibus aut villa aut suburbano suo aut alio quolibet loco conventiculum clam aut aperte præbeat: quos omni conventus celebrandi licentia privari statuimus: scientibus universis violatorem huius legis publicatione bonorum esse coercendum.
subscriptio D․ III non․ Aug․ Constantinopoli Theodosio XV et Valentiniano IIII AA․ conss․ [a․ 435]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
