Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 1.5.4

DE HÆRETICIS ET MANICHÆIS ET SAMARITIS.

inscriptio Impp․ Arcadius et Honorius AA․ et Theodosius A. Senatori pp.

C.1.5.4pr. Manichæos seu Manichæas vel Donatistas meritissima severitate persequimur․ huic itaque hominum generi nihil ex moribus, nihil ex legibus sit commune cum ceteris.

C.1.5.4.1 Ac primum quidem volumus esse publicum crimen, quia, quod in religione divina comittitur, in omnium fertur iniuriam․ quos bonorum etiam publicatione persequimur: quæ tamen cedere iubemus proximis quibusque personis, ita ut ascendentium vel descendentium vel venientium ex latere cognatorum usque ad secundum gradum velut in successionibus ordo servetur․ quibus ita demum ad capiendas facultates esse ius patimur, si non et ipsi pari conscientia polluuntur.

C.1.5.4.2 Ipsos quoque volumus amoveri ab omni liberalitate et successione quolibet titulo veniente.

C.1.5.4.3 Præterea non donandi, non emendi, non vendendi, non postremo contrahendi cuiquam convicto relinquimus facultatem.

C.1.5.4.4 In mortem quoque inquisitio tendatur․ nam si in criminibus maiestatis licet memoriam accusare defuncti, non immerito et hic debet subire iudicium.

C.1.5.4.5 Ergo et suprema illius scriptura irrita sit, sive testamento sive codicillo sive epistula sive quolibet genere reliquerit voluntatem qui Manichæus fuisse convincitur: hoc quoque casu eadem illa circa gradus superius comprehensos condicione servata.

C.1.5.4.6 Sed nec filios heredes existere aut adire permittimus, nisi a paterna pravitate discesserint: delicti enim veniam pænitentibus damus.

C.1.5.4.7 In eos etiam auctoritatis aculei dirigantur, qui eos domibus suis damnanda provisione defendent.

C.1.5.4.8 Servos insuper extra noxam esse volumus, si dominum sacrilegum evitantes ad ecclesiam catholicam servitio fideliore transierint.

subscriptio D․ VIII k․ Mart․ Romæ Honorio VII et Theodosio II AA. conss.[a․ 407]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑