Codex Iustinianus 1.5.2
inscriptio Imppp․ Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA․ ad Hesperium pp.
C.1.5.2pr. Omnes vetitæ legibus et divinis et imperialibus constitutionibus hæreses perpetuo conquiescant et nemo ulterius conetur quæ reppererit profana præcepta vel docere vel discere: ne antistites eorundem audeant fidem insinuare, quam non habent, et ministros creare, quod non sunt: ne per coniventiam iudicantium omniumque, quibus per constitutiones paternas super hoc cura mandata est, eiusmodi audacia neglegatur et crescat.
C.1.5.2.1 Hæreticorum autem vocabulo continentur et latis adversus eos sanctionibus debent succumbere, qui vel levi argumento iudicio catholicæ religionis et tramite detecti fuerint deviare.
subscriptio D․ III non․ Aug․ Mediolano․ acc․ XIII k․ Sept․ Ausonio et Olybrio conss.[a․ 379]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
