Codex Iustinianus 1.4.6
inscriptio Impp․ Arcadius et Honorius AA․ Rufino pp.
C.1.4.6pr. Addictos supplicio et pro criminum immanitate damnatos nulli clericorum vel monachorum, eorum etiam, quos synoditas vocant, per vim atque usurpationem vindicare liceat ac tenere, sed reos ad locum poenæ sub prosecutione pergentes nullus teneat aut defendat.
C.1.4.6.1 Sed sciat se cognitor triginta librarum auri multa, primates officii capitali esse sententia feriendos, nisi usurpatio ista aut protinus vindicetur aut, si tanta clericorum aut monachorum audacia est, ut bellum potius quam iudicium futurum esse existimetur, ad clementiam nostram commissa referantur, ut nostro arbitrio mox severior ultio procedat.
C.1.4.6.2 Ad episcoporum sane culpam ut cetera redundabit, si quid forte in ea parte regionis, in qua ipsi populos Christianæ religionis doctrinæ insinuatione moderantur, ex his, quæ fieri hac lege prohibemus a monachis perpetratum esse cognoverint nec vindicaverint.
C.1.4.6.3 Quibus in causa criminali humanitatis consideratione, si tempora suffragantur, interponendæ provocationis copiam non negamus.
subscriptio D․ VI k․ Aug․ Mnizo Honorio A․ IIII et Eutychiano conss.[a․ 398]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
