Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 1.4.3

DE EPISCOPALI AUDIENTIA ET DE DIVERSIS CAPITULIS, QUÆ AD IUS CURAMQUE ET REVERENTIAM PONTIFICALEM PERTINENT.

inscriptio Impppp․ Gratianus Valentinianus Theodosius et Arcadius AAAA․ Neoterio pp.

C.1.4.3pr. Nemo deinceps tardiores fortassis adfatus nostræ perennitatis expectet: exsequantur iudices, quod indulgere consuevimus․ ubi primum dies paschalis extiterit, nullum teneat carcer inclusum, omnium vincula solvantur.

C.1.4.3.1 Sed ab his secernimus eos, quibus contaminari potius gaudia lætitiamque communem, si dimittantur, animadvertimus.

C.1.4.3.2 Quis enim sacrilego diebus sanctis indulgeat? quis adultero vel stupri vel incesti reo tempore castitatis ignoscat? quis non raptorem virginis in summa quiete et gaudio communi persequatur instantius?

C.1.4.3.3 Nullam accipiat requiem vinculorum, qui quiescere sepultos quadam sceleris immanitate non sinit: patiatur tormenta veneficus, maleficus, adulterator violatorque monetæ: homicida et parricida quod fecit semper expectet: reus etiam maiestatis de domino, adversus quem talia molitus est, veniam sperare non debet.

C.1.4.3.4 His ergo tali quoque sub absolutione damnatis indultum nostræ serenitatis eo præcepti fine concludimus, ut remissionem veniæ crimina nisi semel commissa non habeant, ne in eos liberalitatis Augustæ referatur humanitas, qui impunitatem veteris admissi non emendationi potius quam consuetudini deputarunt.

subscriptio D․ V k․ Mart․ Mediolano Arcadio A․ et Bautone vc. conss.[a․ 385]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑