Codex Iustinianus 1.4.27
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.1.4.27pr. De creationibus curatorum, qui furiosis utriusque sexus dantur, necesse nobis visum est constituere, quemadmodum eas celebrari oportet.
C.1.4.27.1 Et si quidem pater curatorem furioso vel furiosæ in ultimo elogio heredibus institutis vel exheredatis dederit ( ubi et fideiussionem cessare necesse est paterno testimonio pro satisdatione sufficiente ), ipse qui datus est ad curationem perveniat, ita tamen, ut in provinciis apud præsides earum, præsente eis tam viro religiosissimo locorum antistite quam tribus primatibus,actis intervenientibus, tactis sacrosanctis scripturis depromat omnia se recte cum utilitate furiosi gerere neque prætermittere, quæ utilia furioso esse putaverit, neque admittere, quæ non utilia esse existimaverit: et inventario cum omni subtilitate publice conscripto res suscipiat et eas secundum sui opinionem disponat sub hypotheca rerum ad eum pertinentium, ad similitudinem tutorum et adulti curatorum.
C.1.4.27.2 Sin autem testamentum quidem parens non confecerit, lex autem curatorem utpote adgnatum vocaverit vel eo cessante aut non idoneo forsitan existente ex iudiciali electione curatorem ei dare necesse fuerit, tunc scilicet et in provinciis apud præsidem cuiuscumque provinciæ et virum religiosissimum episcopum civitatis nec non tres primates creatio procedat, ita ut, si quidem curator substantiam idoneam possidet et sufficientem ad fidem gubernationis, etsine aliqua satisdatione nominatio eius procedat․ sin autem non talis eius census inveniatur, tunc et fideiussio in quantum possibile est ab eo exploretur.
C.1.4.27.3 Creatione omnimodo sacrosanctis scripturis propositis in omni causa celebranda, ipso autem curatore, cuiuscumque substantiæ vel dignitatis est, præfatum sacramentum pro utiliter rebus gerendis præstante et inventarium publice conscribente et hypotheca rerum curatoris modis omnibus adhibenda, quatenus possint undique res furiosi utiliter gubernari.
subscriptio D․ k․ Sept․ Constantinopoli Lampadio et Oreste vv․ cc. conss.[a․ 530]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
