Codex Iustinianus 1.4.16
inscriptio Impp․ Leo et Anthemius AA․ Erythrio pp.
C.1.4.16 Si legibus prohibitæ non sint speratæ nuptiæ et post arras sponsalicias sponsa coniugium sponsi propter religionis diversitatem recusaverit, si quidem probatum fuerit ante datas easdem arras sponsalicias hoc idem mulierem vel parentes eius cognovisse, sibi debeant imputare․ si vero horum ignari sponsalicias arras susceperint vel post arras datas talis causa pænitentiæ intercesserit, isdem tantummodo redditis super alterius simpli poena liberi custodiantur․ quod simili modo etiam de sponsis super recipiendis nec ne arris præstitis custodiri censemus.
subscriptio D․ k․ Iul․ Constantinopoli Marciano cons.[a․ 472]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
