Codex Iustinianus 1.39.1
inscriptio Imp․ Constantius A․ ad senatum
C.1.39.1 Prætori defertur hæc iurisdictio sancientibus nobis, ut liberale negotium ipse disceptator examinet․ sane interponi ab eo decreta conveniet, ut, sive in integrum restitutio deferenda est, probatis dumtaxat causis ab eodem etiam interponatur decretum, seu tutoris dandi seu ordinandi curatoris, impleatur ab eo interpositio decretorum: quippe cum apud eum quoque adipisci debeat patronorum iudicio sedula servitus libertatem․ nec sane debita filiorum votis patrum vota cessabunt, ut patente copia liberos suos exuant potestate, magis propriis obsequiis mancipatos, cum sese intellegant his obsequii plus debere, a quibus sese meminerunt vinculis sacris exutos.
subscriptio D․ III k․ Ian․ Eusebio et Hypatio conss.[a․ 359]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
