Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 1.3.54

DE EPISCOPIS ET CLERICIS ET ORPHANOTROPHIS ET BREPHOTROPHIS ET XENODOCHIS ET ASCETERIIS ET MONACHIS ET PRIVILEGIO EORUM ET CASTRENSI PECULIO ET DE REDIMENDIS CAPTIVIS ET DE NUPTIIS CLERICORUM VETITIS SEU PERMISSIS.

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.

C.1.3.54pr. Deo nobis auxilium præbente omnia, quæ pro honore sanctæ catholicæ ecclesiæ ad dei placitum fieri properamus, legibus constituere et operibus adimplere desideramus.

C.1.3.54.1 Et iam quidem multa cum eius auxilio statuimus, quæ ecclesiasticæ doctrinæ statui conveniunt, in præsenti autem hoc pia deliberatione duximus corrigendum, quod hactenus contra dei timorem fiebat.

C.1.3.54.2 Cognitum etenim nobis est, quod, si quis sponsus vel sponsa post datas aut acceptas arras voluisset se divino deputare servitio et a sæculari conversatione recedere ac sanctimonialem vitam vivere atque in dei timore permanere, compellebatur vir quidem ea quæ arrarum nomine dederat amittere, sponsa vero duplum id quod acceperat reddere․ quod nostræ mansuetudini satis religioni esse contrarium visum est.

C.1.3.54.3 Unde per præsentem legem in perpetuum valituram iubemus, ut, si quis sponsus vel sponsa desideraverit sæculi istius vitam contemnens in sanctimonialium conversatione vivere, sponsus quidem omnia, quæ arrarum nomine futuri causa coniugii dedisset, sine ulla imminutione recipiat, sponsa autem non duplum, sicut hactenus, sed hoc tantum sponso restituat, quod arrarum acceperat nomine, et nihil amplius reddere compellatur, nisi quod probata fuerit accepisse.

C.1.3.54.4 Nam et maritis et uxoribus qui sæculo renuntiant iam anteriore lege a nobis provisum est, ut, sive maritus sive uxor religionis causa a coniugio recesserit et solitariam vitam elegerit, unusquisque eorum res suas recipiat, quas vel pro dote vel ante nuptias donatione præstiterat, et hoc tantummodo lucri nomine consequatur ab eo qui solitariam vitam elegerit, quod debuit legitime vel ex pacto per casum mortis exigere.

C.1.3.54.5 Hoc etiam cognitum nobis correctione nostra dignum esse iudicamus, ut, si quis in parentium potestate constitutus vel constituta vel forsitan huiusmodi iure absolutus vel absoluta elegerit se vel monasterio vel clero sociare et reliquum vitæ suæ tempus sanctimonialiter degere voluerit, non liceat parentibus vel easdem personas quocumque modo abstrahere vel propter hanc tantummodo causam quasi ingratum a sua hereditate vel successione repellere, sed necesse sit eis omnimodo, cum ultimam voluntatem suam sive per scripturam sive alio legitimo modo conficiant, quartam quidem portionem secundum leges nostras eis relinquere; sin autem amplius voluerit largiri, hoc eius voluntati concedimus.

C.1.3.54.6 Sin vero ultimam voluntatem parentes neque testamento neque alio ultimo elogio declarasse monstrati fuerint, omnem parentium substantiam heredes, quibus ab intestato competit, secundum leges nostras sibi defendant: nullo eis impedimento ex sanctimoniali conversatione generando, sive soli sive cum aliis ad successionem vocantur.

C.1.3.54.7 Huius perpetuæ nostræ legis beneficia eos volumus obtinere, qui in monasterio vel clericatu perseveraverint․ nam si qui eorum, de quibus præsentem legem posuimus, sanctimonialem vitam elegerint, ad sæcularem autem conservationem remeaverint, iubemus omnes eorum res ad iura eius ecclesiæ vel monasterii a quo recesserint pertinere.

C.1.3.54.8 His ita dispositis repetita lege iubemus, ut nullus Iudæus vel paganus vel hæreticus servos Christianos habeat․ quod si inventi in tali reatu fuerint, sancimus servos modis omnibus liberos esse secundum anteriorem nostrarum legum tenorem.

C.1.3.54.9 In præsenti autem hoc amplius decernimus, ut, si quis de prædictis Iudæis vel paganis vel hæreticis habuerit servos nondum catholicæ fidei sanctissimis mysteriis imbutos, et prædicti servi desideraverint ad orthodoxam fidem venire, postquam catholicæ ecclesiæ sociati fuerint, in libertatem modis omnibus ex præsenti lege eripiantur: et eos tam iudices provinciarum quam sacrosanctæ ecclesiæ defensores nec non beatissimi episcopi defendant, nihil pro eorum pretio penitus accipientibus dominis.

C.1.3.54.10 Quod si forte posthac etiam ipsi domini eorum ad orthodoxam fidem conversi fuerint, non liceat eis ad servitutem reducere illos, qui eos ad fidem orthodoxam præcesserunt: sed si quis talia usurpaverit, poenis gravissimis subiacebit.

C.1.3.54.11 Hæc igitur omnia, quæ pietatis intuitu nostra sanxit æternitas, omnes iudices et religiosissimi antistites sive Africanæ dioeceseos, in qua maxime huiusmodi vitia frequentari cognovimus, sive aliarum provinciarum naviter et studiosissime observare procurent․ nam contemptores non solum pecuniaria multa, sed et capitis supplicio ferientur.

subscriptio

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑