Codex Iustinianus 1.3.49.2
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.1.3.49pr. Cum lege Leoniana viris reverentissimis episcopis et presbyteris et diaconis peculium habere quasi castrense concessum est, eo addito, ut in ipso testari possint, dubitabatur, si huiusmodi testamenta debent de inofficiosi querella expugnari, cum de omnibus personis, quæ huiusmodi peculia meruerunt, eadem fuerat quæstio exorta.
C.1.3.49.1 Sancimus itaque viris reverentissimis episcopis et presbyteris et diaconis, qui tale peculium ( id est quasi castrense) possident, super his tantummodo rebus, quæ quasi castrensis peculii sunt, non solum ultima condere secundum leges tamen elogia licere, quod ex Leoniana constitutione descendit, sed etiam eorum ultimas voluntates, super his tantummodo habitas, de inofficiosi querellæ minime subiacere.
subscriptio D․ k․ Sept․ Constantinopoli post cons․ Lampadii et Orestæ[a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
